monumenta.ch > Lucanus > sectio 810 > 40 > bnf8562.6 > sectio 28 > sectio 1 > sectio 386 > sectio 3 > bnfGrec107.979 > sectio 561 > sectio 13 > bnf5129.7 > bnf5717.51 > sectio 25 > sectio 44 > 9 > bnf12590.110 > sectio 3 > bnf5717.76 > sectio 96 > 82 > 301 > bnf12590.210 > 8 > sectio 273 > bnf4862.247 > Regum II, 23 > sectio 6 > sectio 2 > bnf2607.106 > 26 > sectio 1 > sectio 2 > bsbClm6436.46 > sectio 349 > bnf2607.121 > sectio 5 > 57 > bnf8118.14 > bnf2607.59 > 5 > sectio 26 > Psalmi, 114 > 7
Ambrosius, De apologia David, § 6 <<<     >>> § 8

Ambrosius, De apologia David, § 7

1 Alias quoque prodesse peccatum possumus conprehendere et prouidentia domini sanctis obrepsisse delicta.
2 propositi enim ad imitandum nobis sunt, et ideo curatum est, ut et ipsi aliquando laberentur.
3 nam si inoffensum a uitiis inter tot lubrica huius saeculi curriculum peregissent, dedissent nobis occasionem infirmioribus aestimandi cuiusdam superioris eos naturae ac diuinae fuisse, ut delictum recipere et culpae consortium habere non possent, quae opinio utique ut exortes nos illius substantiae ab inpossibili imitatione reuocaret.
4 praeteriit igitur illos paulisper dei gratia, ut nobis ad imitationem uita eorum fieret disciplina et sicut innocentiae ita etiam paenitentiae magisterium de eorum actibus sumeremus.
5 ergo dum lapsus eorum lego, consortes etiam illos infirmitatis agnosco: dum credo consortes, imitandos esse praesumo.
Ambrosius HOME

bnf1732.366